monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 6, 11
Haec autem particula prima ex duodecim vernale est aequinoctium, et ipsa est initium mensium, et caput circuli, et absolutio cursus stellarum, quae planetae, id est vagae dicuntur, ac finis duodecimae particulae, et totius circuli terminus.' Ubi et verissime intellexit, et elegantissime prompsit, non nisi in aequinoctio vernali, quantum ad naturam, caput esse signiferi, et ibi XII signa, quae ab illo particulae nuncupantur, initium ibi habere et terminum, ibi quadrantem, quem bissextum dicimus, ibi saltum lunae incipere ac finiri, ibi annum magnum, hoc est, planetarum cursum, exordium finemque sortiri.